monumenta.ch > Eusebius Caesariensis Hieronymus Stridonensis > sectio 6 > Psalmi, 20 > bnf2607.137 > Isaias, 39 > bnf7900.46 > bnf12590.244 > 68 > uwbM.p.th.q.1a.268 > 18 > sectio 1 > sectio 572 > bnf16234.53 v > 22 > bnf8562.72 > bnf2607.47 > bnf8071.33 > 62 > Lucas, 16 > sectio 61 > sectio 35 > bnf8562.49 > 51 > sectio 19 > bnf5129.92 > bnf12097.181 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 27, 2
Qua in re, fratres charissimi, solerter intuendum est quod antiquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporalium delectationem trahit, infirmiorem contra nos proximum excitat, qui ea ipsa quae diligimus auferre moliatur. Nec curat antiquus hostis, haec faciens, ut terrena tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. Nam in odium repente exardescimus; et dum foris invicti esse cupimus, intus graviter ferimur; dum parva foris defendimus, intus amittimus maxima, quia dum rem diligimus temporalem, veram amittimus dilectionem. Omnis quippe qui nostra tollit, inimicus est. Sed si odio habere coeperimus inimicum intus est quod perdimus. Cum ergo aliquid exterius a proximo patimur, contra occultum raptorem interius vigilemus, qui nunquam melius vincitur, nisi cum raptor exterior amatur. Una quippe et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit magister cum occiditur? Cuius dilectionis summam exprimit, cum subiungitur: Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori etiam pro inimicis Dominus venerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet quia dum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.